[284] EPISTOLA LXXXIV.

Reverendissimi Ampliss. & doctiss. Viris

Dom. PASTORIBUS ECCLESIARUM GALLICARUM,

Iis qui nuper Gapinci Delphinatum in Synodo Nationali congregati fuerunt.

Reverendi, Ampliss. & Doctissimi Viri, Fratres in Christo dilecti, intellexi ex vestra epistola vos aegre ferre, quod nonnulli apud vos concordiam apud vos turbent, dum docent Obedientiam perfectam a Christo Legi praestitam nobis non imputari, nec ejus justitiam atque puritatem nobis cedere in pretium salutis aeterna, quodque hi me auctorem perhibent istius sententiae, & pugnent mea auctoritate. Cognovi etiam vos hanc doctrinam vehementer improbare & damnare, quippe quam appellatis, contagionem, errorem & dogma non probum, pugnans cum Evangelio, denique opinionem. Quamobrem petitis a me, ne post hac instillem in teneros discentium animos talia dogmata.
Ego vero vobis concordiam inter vos opto, sed per omnia fundatam in veritatis coelestis consensu. Doctrinae vero illius, quam isti fratres apud vos docuerunt me Auctorem esse nego, & aegre fero, si illi mea auctoritate pugnent; pugnare enim debent solius S. Scripturae auctoritate nec me Auctorem perhibere ejus doctrinae, cujus auctor est Spiritus Sanctus in Scriptis Prophetarum & Apostolorum, quam doctrinam a vobis Ecclesiae pastoribus tantopore improbari & damnari vehementer doleo. Et quia crimina illa quibus eam damnatis non agnosco, conscientia mea non patitur, ut petitioni vestrae, respondeam & satisfaciam, abjiciendo eam doctrinam, quam ego pro Orthodoxa & verbo DEI consentanea habeo. Quin potius officii mei esse duco, ut secundum praeceptionem Apostoli Petri apologiam ejus apud vos instituam, ejusque quae in me est spei rationem vobis exponam, idque cum mansuetudine & in timore DOMINI. Et si enim vos id a me non petitis, tamen id postulat gloria DEI & aedificatio Ecclesiae, quae utraque hic agitur. Et certe non solum petere a me hujus meae doctrinae rationem debuissetis, verum etiam operam dare, ut me erroris (qui vobis in doctrina mea inesse videtur) ex verbo DEI convinceretis. Neque enim officii hujus omissionem excusat, quod scribitis, vos ilia mea documenta potuisse quidem prolatis ex S. Scriptura testimoniis & rationibus convellere; sed putavisse, cum viro pio & docto agendum esse monendo potius, quam disserendo, & plus apud me valituras preces caetus istius amplissimi, quam cujusquam argumentationes. Imo vero si vobis Vir pius & doctus videor, debuistis cogitare, me & argumentis meae doctrinae instructum esse, & eam bona conscientia ad gloriam DEI & aedificationem Ecclesiae hactenus pro officii mei ratione tradidisse, ac proinde eam in nullius hominis gratiam abjicere posse. Utut autem mecum a vobis sit actum, ego tamen meum non negligam officium, sed quantum DEUS dederit gratiae rationem doctrinae meas vobis reddam. Vos, Reverendi viri & Fratres in Christo dilecti, oro atque obsecro, ut hanc meam disputationem patienter & attente perlegatis, & in timore DOMINI seposito omni praejudicio perpendatis. Quum autem quaestio inter nos controvertatur de imputatione obedientiae CHRISTI, de utroque prius aliquid dicendum est, videlicet tum de Obedientia CHRISTI, tum de verbo imputandi. Igitur ut •υστερον προτερον• progrediar, imputandi verbum proprie intellectum significat aliquem pro eo habere, qui aliqui fecerit, quod tamen ille non fecit; ac proinde si, quod imputatur, malum est, poena eum dignum judicare, atque etiam ea, si ejus rei potestatem habet, afficere: si vero id, quod ei imputatur, bonum est, judicare eum dignum praemio, eodemque si potest afficere. Ita DEUS CHRISTO imputavit nostra peccata, habendo eum pro eo qui peccata nostra fecerit, ac proinde poenis meritis (nempe quas nos meriti eramus) illum afficiendo, de qua imputatione loquitur Jesajas, cum ait, IEHOVA facit, ut occurrat in eum omnium nostrum iniquitas. Et Paulus cum dicit: fecit (nimirum DEUS) ut is, qui non novit peccatum pro nobis peccatum esset. Vicissim nobis, qui in CHRISTUM credimus, imputat DEUS justitiam, habendo nos pro justis, id est, pro iis, qui perfectam legi ipsius praestiterimus obedientiam, ac proinde praemio vitae aeternae nos afficiendo. De hac imputatione loquitur Apostolus, Rom. IV. VI. Sicut etiam David dicit, Beatificationem esse hominis, cui DEUS imputat justitiam . Atque haec de verbo imputandi. Iam ad Obedientiam CHRISTI quod attinet, ea in scripturis traditur duplex: una quam praestitit Legi DEI communi, sancte secundum eam (citra passiones) vivendo: altera, quam praestitit speciali mandato PATRIS de patiendo ac moriendo pro electis: quarum illam docendi gratia obedientiam vitae, hanc vero obedientiam mortis •κατ'εξοχην• nominare soleo, quia mors passionum DOMINI velut •κολοφων• fuit. Ad obedientiam vitae pertinet, quod nullus dolus fuit repertus in ore ejus, & id genus alia. Ad obedientiam vero mortis pertinet, quod ipse CHRISTUS de anima sua loquens dicit: Nemo tollit eam a me, sed, ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam & potestatem habeo rursus assumendi eam. Hoc mandatum accepi a PATRE meo. Item illud ejusdem: Non loquar amplius multa vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, & in me non habet quicquam: sed haec fiunt ut cognoscat mundus, me diligere PATREM, &, prout mandavit mihi PATER ita facere. De hac obedientia insignis est locus, Hebr. X. ex Psal. XL. recitatus, ubi sic ait Apostolus: Quaproptor ingrediens (CHRISTUS) mundum dicit, sacrificium & oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: holocautomata & hostiam pro peccato non approbasti: Tunc dixi: Ecce adsum (in volumine Legis scriptum est de me) ut faciam, o DEUS, voluntatem tuam. Et paucis interjectis: qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis IESU CHRISTI semel factum. Hae duae, ut ita loquar, obedientiae IESU CHRISTI accuratissime distinguendae sunt: quippe diversae. Etenim obedientiam vitae habuit CHRISTUS nobiscum communem, quatenus obligatus ad eam erat, ut verus homo; ad obedientiam vero mortis pro electis obeundae ipse solus obligatus fuit, idque per voluntariam sponsionem, quam sponsionem significat in loco recitato ex Epist. ad Hebr. ubi dicit, Ecce adsum, o DEUS, ut faciam voluntatem tuum, nempe mandatum illud de offerendo me pro electis. Porro utraque haec obedientia ad justificationem nostri facit tanquam necessarium requisitum ad hoc, ut CHRISTUS esset & sanctus Sacerdos, qui pro nobis sese oblaturus aditum ad DEUM haberet; Et sancta victima, quae DEO accepta esse posset. Et sanctitatem in CHRISTO ut summo nostro Sacerdote requisitam fuisse affirmat Apostolus his verbis: Talis enim nos decebat Pontifex pius, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, &c. Sanctitatem vero victimae indicat Petrus, ubi dicit, Fideles redemptos esse pretioso sanguine tanquam immaculati & incontaminati, nempe CHRISTI. Imo ut hic sanguis satis esset pretiosus ad redimendum nos, oportuit eum esse sanguinem FILII DEI, ac proinde ipsius DEI, quam pretiositatem (ut ita loquar) significat Ioannes, quum ait; Sanguis IESU CHRISTI FILII e jus purgat nos ab omni peccata; & Paulus cum dicit, DEUM Ecclesiam acquisivisse proprio sanguine. Atque sic obedientia vitae CHRISTI, id est, quam praestitit Legi sancte secundum eam vivendo, a justificatione nostri non excluditur, sed ei includitur conveniente loco, tanquam requisitum necessarium ad hoc, ut CHRISTUS nobis justificationem per obedientiam mortis mereri posset. Obedientia igitur mortis CHRISTI ad justificationem nostri facit tanquam caussa meritoria, quia per illam justificationem nobis est meritus, ut scripturi abunde tractatur, & apud vos in confesso est. In hoc autem a me dissentitis, quod ego doceo; CHRISTUM per solam obedientiam mortis remissionem peccatorum meritum esse nobis, proque illis DEO satisfecisse; ac proinde illam solam, non etiam obedientiam vitae nobis a DEO imputari. Hanc igitur sententiam nunc demonstrare aggrediar. Et quoniam mihi cum viris doctis res est, argumenta mea syllogistice proponam, ut facilius possint rectiusque judicari & veritas magis elucescat. Igitur primum meum argumentum sic propono. Propter quam rem DEUS nobis remittit peccata, propter eam ipsam rem nobis imputat justitiam. Atqui propter solam obedientiam mortis CHRISTI (quo nomine etiam caeteras passiones per Synecdochen comprehendo) DEUS nobis remittit peccata. Ergo propter solam obedientiam mortis CHRISTI DEUS nobis imputat justitiam, seu (ut vulgo loqui solemus) solam obedientiam mortis CHRISTI nobis ad justitiam imputat. Propositionem hujus syllogismi probo ex aequipollentia harum phrasium remittere peccata, & imputare justitiam: quae aequipollentia manifesta est ex verbis Pauli Rom. IV: VI. VII. ubi sic legimus: Sicut etiam David dicit beatificationem esse hominis, cui DEUS imputat justitiam absque operibus, dicens, Beati quorum remissae sunt iniquitates, & quorum obtecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit DOMINUS peccatum. Hic probaturus Apostolus testimonio Davidis, justificationem nihil aliud esse, quam justitiae imputationem, offert locum in quo nulla fit mentio (si verba spectemus) imputationis justitiae, sed tantum remissionis peccatorum. Ergo aut nihil probat ipsis verbis (id quod diceret blasphemum esset) aut necesse est fateri, phrases illas, imputare justitiam & remittere peccata, (quarum altera habetur in quaestione, altera in testimonio ad probandum adducto) Apostolo aequipollere. Assumptionem vero syllogismi probo ex eo, quod Scriptura nullam aliam rem tradit, per quam nobis expiata sunt peccata, eorumque parta remissio praeter obedientiam mortis CHRISTI. Iam autem dubitare nefas est, quum Scriptura doctrinam tradat de caussa meritoria remissionis peccatorum, salutisque nostrae aeternae perfectam. Nam S. litterae, ut Paulus ait, possunt nos reddere sapientes ad salutem. Sed hic vos occurretis asseretisque in medium testimonia quaedam S. Scripturae, quas vobis diversum testari videntur. Et sane vester legatus tria mihi hujusmodi testimonia objecit, ad quae, quod illi coram respondi, idem nunc apud vos per litteras respondebo. Primum testimonium habetur apud Rom. V. XIX. Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi constituentur multi. Respondeo, cum duplex sit obedientia CHRISTI, una vitae, altera mortis, ut supra demonstravi, non est consequens, si hoc loco obedientiam CHRISTI nominet Apostolus, eum utramque intelligere; potest etenim fieri, ut intelligat alteram tantum. Quod autem intelligat alteram tantum, videlicet obedientiam mortis CHRISTI, ex eo probo, quod alibi, quoties de caussa meritoria remissionis peccatorum loquitur, nusquam obedientiam vitae indicat, sed ubique obedientiam mortis. Secundum testimonium habetur Philipp. II. VIII. Ipse (nimirum CHRISTUS) s e submisit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Respondeo, hinc non sequitur, obedientiam CHRISTI utramque nobis ad justitiam imputari. Nec Apostolus ibi de justificatione quicquam agit, ac proinde nec de obedientia CHRISTI tanquam justificationis caussa meritoria, de qua nunc controvertitur; sed tantum hortatur Philippenses ad modestiam & animi submissionem •την ταπεινοφροσυνην• idque exemplo CHRISTI ex vers. III. IV. V. ubi ait, nihil gerite per contentionem aut per inanem gloriam, sed ex modestia alium quisque se praestantiorem existimet, nec sua quisque spectetis, sed unusquisque etiam quae sunt aliorum. Hic enim sit affectus in vobis, qui fuit in CHRISTO, qui, quum esset in forma DEI, non duxit rapinam, esse aequalem DEO, sed se ipse exinanivit, servi forma assumpta, similis hominibus factus & habitu compertus, ut homo, ipse se submisit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hic nulla prorsus justificationis mentio. Tertium testimonium habetur Rom. IV. vers. ult. Ubi de CHRISTO sic loquitur Apostolus: Qui traditus est propter lapsus nostros, & excitatus est propter justificationem nostri. Respondeo; Traditus est CHRISTUS in mortem propter lapsus nostros (qui caussam mortis ei attulerunt) expiandos, idem excitatus est propter justificationem nostri testificandam. Nam CHRISTUM nihil nobis resurrectione sua meruisse ex eo intelligi potest, quod merendi tempus fuit in statu humiliationis, at resurrectio primus est gradus exaltationis. Exaltationis autem status non facit ad merendum, sed ad testificandum, quod CHRISTUS nobis sit meritus omnia bona, & satisfecerit pro omnibus malis, itemque ad applicandum beneficia merenda & satisfaciendo acquisita. Quae applicatio nihil ad propositam quaestionem concludendam agit, valetve ista ex verbis illis Pauli argumentatio: CHRISTUS resurrexit ad nostri justificationem: At resurrectio est actio quaedam: Nam quid hinc sequitur? nempe hoc, Ergo actio quaedam CHRISTI ad justificationem nostri facit. At hic aberratur a quaestione. Non enim quaeritur, an actio quaedam CHRISTI ad justificationem valeat. Nam extra controversiam est, obedientiam mortis CHRISTI (quae certe actio quaedam est, nim. animi motus ad faciendum quod pater mandaverat, videlicet, ad offerendum se pro peccatis electorum) ad justificationem nostri plurimum facere. Sed quaestio est, an obedientia vitae CHRISTI legi praestita, sic faciat ad nostri justificationem, ut CHRISTUS hanc per illam meruerit. At resurrectio CHRISTI ad actiones a CHRISTO Legi praestitas referri non potest. Hactenus sententiae meae primum argumentum, una cum responsionibus ad quasdam objectiones. Secundum sequitur hoc modo: Si peccata nostra expiata sunt per obedientiam vitae CHRISTI, expiata sunt aut omnia & perfecte, aut quaedam tantum & imperfecte. At neutrum eorum vere dici potest: Non prius, quia sequeretur CHRISTUM frustra esse mortuum, quippe quum mortuus sit, ut expiaret nostra peccata, quae utique expiare non habuisset necesse, si ea per obedientiam vitae fuerunt expiata. Non posterius; quia CHRISTUS obedientiam Legi DEI praestitit perfecte; quare si illam praestitit ad expiandum nostra peccata, necesse est, ut per eam expiarit omnia & perfecte. Hinc jam intelligitur peccata nostra non esse expiata per obedientiam vitae CHRISTI, ac proinde illam nobis ad justitiam non imputari. Sequitur tertium argumentum: Si CHRISTUS obedientia vitae satisfecisset DEO pro nostris peccatis; sequeretur DEUM esse injustum, qui insuper postulaverit sibi satisfieri per obedientiam mortis, atque ita idem debitum sibi bis persolvi voluerit; Atqui DEUS non est injustus; Ergo CHRISTUS obedientia vitae suae non satisfecit pro peccatis nostris. Quod si quis dicat, obedientia Legi praestita CHRISTUM satisfecisse pro peccatis nostris ex parte tantum, pro reliqua satisfecisse obedientia suae mortis; is hoc ipso imperfectionis argueret utramque illam obedientiam, quum tamen utraque fuerit perfecta. Quartum argumentum hoc est. Si CHRISTUS Satisfecerit pro nostris peccatis per obedientiam praestitam Legi, ita ut illa nobis imputetur a DEO, ac si nos eam praestitissemus; sequitur nos ab obedientia Legis esse liberatos; quippe cum CHRISTUS ex hypothesi pro nobis seu vice nostra eam praestiterit, sicut recte dicimus cum Apostolo, nos esse liberatos a maledictione Legis, quia CHRISTUS pro nobis factus sit maledictio. Atqui nos non sumus liberati ab obedientia Legis, sed eam praestare in aeternum tenemur; Ergo CHRISTUS per obedientiam Legi praestitam pro peccatis nostris non satisfecit. Quis igitur illius obedientiae finis & usus? Nimirum is quem initio indicavi, ut scilicet CHRISTUS esset idoneus ad fungendum efficaciter Sacerdotio suo, & ad expiandum peccata nostra sacrificio mortis suae. Quintum argumentum. Si CHRISTUS per obedientiam Legi praestitam nobis meritus est remissionem peccatorum, sequitur remissionem peccatorum absque sanguinis effusione nimirum tali, quae afferat mortem, fieri. Neque enim in Lege cuiquam mandatum est, ut ad remissionem peccatorum impetrandam sinat sanguinem suum effundi, seseque occidi, at absque sanguinis effusione non fit remissio. Hebr. IX. vers. XXII. Ergo CHRISTUS non est meritus nobis remissionem peccatorum, per obedientiam Legi praestitam. Iam habetis Reverendi & Amplissimi Viri, dilecti in CHRISTO Fratres, argumenta sententiae meae, quae si vobis satisfacient, oro, ut me prima occasione testificatione vestrae approbationis exhilaretis; sin minus, peto, ut quid in eis desideretis, certiorem faciatis. Verum enimvero illud, quod dissimulare non debeo, quod immerito me insimulatis •φιλονεικιας• quod scribitis nobis, qui in tranquilla regione degimus; facile esse invenire decertandi materiam. Ego vero DEUM testor, me proponendo hanc de justificatione doctrinam nunquam hunc scopum habuisse, ut invenirem decertandi materiam; sed tantum ut pro ratione muneris mei ea docerem, quae judicabam vera esse & certa; & tum ad gloriam DEI & ad aedificationem Ecclesiae & solidam consolationem facere. Et me non esse •φιλονεικον• testabuntur omnes viri boni, quotquot me familiariter norunt. Atque adeo ipsa haec controversia meam in hac parte innocentiam defendit. Nam si certandi cupidus essem, refutationem meam disputationis Basileensis, quae meis quibusdam manuscriptis thesibus ante annos XIV. fuit opposita in lucem edidissem; non autem schismatis evitandi caussa privatim ad auctorem illius disputationis misissem. Idem dico de aliis disputationibus & scriptis, quae in eodem loco contra hanc doctrinam meam proximis annis exierunt. Haec habui Reverendi & Amplissimi Viri, Fratres in CHRISTO honorandi, quae rescriberem ad epistolam vestram. Praeterea autem intellexi ex D. REINALDO vestro, vos desiderare etiam aliquid in doctrina mea de poenitentia & fide, videlicet, quod poenitentiam fide priorem statuam. Unde periculum sit, ne haec doctrina a Iesuitis accipiatur, quasi sentiam, bona opera una cum ...... justificatione nostri coram DEO concurrere. Sed ego non video, quomodo illud possit ex verbis illis colligi. In volumine Thesium loco XIV. thesis prima sic habet; Quum sine poenitentia nemo fidem ex consequenti nec remissionem peccatorum, vitamque aeternam possit adipisci, opera pretium est considerare, quaenam illa & quotuplex sit, &c. Thesis vero secunda haec est; Poenitentia est factorum admissorum, factive admissi improbatio dolorifica, seu animum excrucians ex consideratione offensionis DEI orta. Ex his verbis planum est, me loqui de poenitentia proprie sic dicta, quae graecis •μεταμελεια• nominatur. Iam •μεταμελειαν• esse fide priorem, vel ex eo percipi potest, quod nisi ad eam accesserit fides exitialis est, ut exemplum IUDAE demonstrat. Si vero accesserit fides, redditur salutaris, ut apparet in exemplo PETRI. Quam ipsam poenitentiae distinctionem in illis meis thesibus expresse posui. Deinde ipsa natura rei hanc antecessionem per se ostendit. Fieri enim non potest, ut quis fide amplectatur promissionem gratiae, nisi prius gratiam expetiverit; Gratiam autem expetere non potest, nisi qui judicium DEI metuit, judicium DEI metuere non potest, nisi qui se peccatis suis DEUM tanquam justum judicem offendisse agnoscit ac dolet; quae nimirum est poenitentia proprie dicta, videlicet •μεταμελεια. Μετανοιαν• vero ex qua demum bona opera oriuntur, esse fide posteriorem tanquam illius fructum, id equidem non nego, sed una vobiscum profiteor. Quod restat, DEUM rogo, ut vos Spiritu Suo, sicut in aliis, ita in hoc quoque negotio regat, ut seposita omni auctoritatis humanae consideratione solam veritatis caelestis illustrationem atque gloriam DEI & aedificationem Ecclesiae propositam habeatis. Vale te in DOMINO. Ex arce Dillenburgo. XXIV. Ianu. MDCIV.

Vestri in DOMINO observans frater

IOANNES PISCATOR.